CAMAEAE figurae

CAMAEAE figurae
CAMAEAE figurae
dicuntur simulacra vatiarum rerum, puta arborum, fructuum, urbium, fluminum, literatum alphabeti, numerorum, animalium et id genus aliorum, quae in lapidibus variis occultus Naturae penicillus depinxit. Cuiusmodi complures lapides asservantur in Musaeo Kircheriano, Romae. Vide Georgium de Sepibus in Collegii Rom. Soc. Ies. Musaeo p. 43. ut et in ipsius Kircheri Mundo Subterraneo Tom. II. Certe nemini ignotus Pyrrhi achates apud Plinium, in qua novem Musae et Apollo citharam tenens spectabantur, non arte, sed sponte naturae ita discurrentibus maculis, ut Musis quoque singulis sua redderentur insignia, l. 37. c. 1. De Imperatoris hodierni achate prodigiosae magnitudinis, similiter ipsâ naturâ artifice ei insculptas esse literas B. ΧΠΙΣΤΟΣ refert αὐτόπτης Car. Patinus Relation. Histor. 1. ubi literam B. ΒΑΣΙΛΕΥΣ exponit. Vide supra in vode Achates. Aliis tamen Camaeae etiam illae dicuntur imagines, quae in gemmis lapidibusque sculpuntur. Matthaeus Paris Histor. Nobilibus lapidibus insculptis, quos Camaeos vulgariter appellamus: ex Gallica voce Cameyen. Hinc in Ecclesia Messanensi duo cum cappis ad Canonicalem missam cantatam adstantes, Camaei appellantur; quod tamquam duae statuae adsistant nihilque agant; uti legere est apud Dominic. Macrum in Hierolex. Vide quoque infra, in voce Cameus-

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”